- PATRIA
- PATRIApagus, provincia, regio, Gall. Pays: Virg. Aen. l. 1. v. 543.Quod genus hoc hominum? quaeque haec tam barbara moremPerinittit patria? hospitiô prohibemur arenae.Augustin. contra Epist. Parmeniani l. 1. c. 17. Multae interiacentpatriae gentium. Eôdem sensu vox occurrit, apud Arnob. Iunier. in Psalm. 104. Gregor. Turonens. Hstor. l. 5. c. 1. Alias Patria. genitale solum, locus nativitatis nostrae conscius est: pro quo et Religione dulce periculum, iudicavit Ludovicus Princeps Condaeus apud Thuanum Histor. hôc emblemate in vexillis suis mire gavisus. Sed et iam hectori apud Homor. Il. μ. v. 243.Εἷς οἰωνὸς ἄριςτος ἀμύνεςθαι περὶ πάτρης.Notique apud Athenienses Codri, apud Romanos, Decii, pro Patria devoti: Etiam in Gymnicis Certaminibus non aliud Athletae maiori curâ egêre olim, quam ut Patriam coronarent suam. Neque enim corona iis victoribus solum, sed patriae potissimum hoc decus parabatur, uti Socrates docet apud Xenophontem Memorabilium l. 3. Quam in rem vide plura hîc passim. IFleta l. 1. c. 31. §. 2. 3. et albi passim, per Patriam se defendere, opponitur defensioni per corpus suum: est autem tale defensionis genus, quô accusatus seu reus iudicio totiis Patriae se submittit; idquein factis publicis locum habebat. Sunt nempe 4. casus, qui imponunt homini necessitatem, quod per patriam se defendat, ut est in c. 34. §. 25. regia dignitas, cum patriam habeat pro capione, femineus sexus, vitium mahemii et aetas 60. annorum et ultra. Adde c. 35. §. 4. et Bractonum l. 2. c. 35. §. 15. etc. apud Cardu Fresne Glossar. De ritu vero Patriam abiurandi, apud Anglos, Normannos Danosque olim usitato, diximus supra, voce Abiurandi. Addam solum, olim in Atrica alibique qui vel sacra legissent, vel patriam prodidissent, sepelire non licuisse. Xenoph. Ε῾λλην. l. 1. Plut. Phocione C. Nepos Themistocle, c. ult. etc. Quo respexit Virgilianus Sinon, Aen. l. 2. v. 137.Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi,Nec dulces natos ————Quem tamen usum Romanos non observâsse, liquet ex Ovidio Trist. l. 2. eleg. 3. Vide Io. Kirchmannum de Funer. Rom. et Gutherium de Iure Manium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.